[174] EPISTOLA LXXIV.

Amplissimo Viro ac Domino

D. LEVINO TORRENTIO

Ad S. Lambertum Archidiacono, & Reverendissimi Episcopi Leodiensis Sigillifero dignissimo, Domino suo summa observantia colendo.

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS.

U.I.C. Regent Bursae Coronarum.

S. P.

Non dubito, quin memineris Dignissime Domine Archidiacone, me ante annos aliquot, cum Lovanii agerem tibi alterum tomum operum Ciceronis restituisse, quem ad me miserat ex Bibliotheca sua CAROLUS LANGIUS, eo pacto, quo inter nos convenerat, ut & alterum mitteret, quamprimum ego notaS eas, quas ipse ibi ad marginem descripserat, in meum usum contulissem. Hunc enim quominus hactenus repetiverim in causa fuit studiorum meorum incertitudo, cum temporum injuria propositam Ciceroniani operis emendationem perficere nequaquam permiserit. Nunc autem cum mediocre otium tranquillitatemque nactus undecunque subsidia conquirere constituerim, quae ad prosequendum institutum meum conferunt, non solum ipse mihi, sed & LANGII manibus, & voluntati tuae, & eruditorum complurium expectationi desum, si hos tomos temere neglexero. Multi enim me scriptis literis hortantur, ut, quae LANGIUS mihi commiserat, intercidere ne sinam, praesertim cum ad ea, quae mihi aliunde collecta sunt, incrementum nequaquam contemnendum adferre queant. LANGIUS etiam non alio consilio sua mecum communicavit, quam ut, quod ipsi per occupationes non licuit, ego in lucem proferrem labores ejus, ne & operam, quod ajunt, & oleum, plane perderet, tibi etiam, tum cum a me tomum istum videndi gratia Lovanii acciperes, non alia mens fuit, quam ut eum, una cum altero ad me remitteres, quamprimum penitius perlustrasses: in quo quidem proposito cum te adhuc esse confidam primum te rogo, ut tardationem meam hanc tempori asscribas. Deinde obsecro ut ..... conatus meos favore tuo prosequaris, & non modo tomos istos Langianos mihi nunc simul huc mittas, sed & addas insuper, si quid de tuo potes, quod usui mihi in hoc negotio esse queat. Ego eandem synceritatem, quam viventi LANGIO promisi, etiam praestabo tibi hic ut cum tui nominis incremento utrumque futurum sit. Si quid vicissim in mea supellectili sit, quod studiis tuis adjumento esse possit libenter impartiant. Bene Vale, & tomos quaeso transmitte, aut certe, quae tua sit voluntas verbo uno rescribe. Coloniae ipsis Calendis Ianuarii. Anno MDLXXXI.